Music: Traditional Quando natus es. Confitebur tibi domine in toto corde meo. In consilio justorum et congregatione. Magna opera Domini: exquisita in omnes voluntates ejus. Confessio et magnificentia opus ejus: et justitia ejus manet in saeculum saeculi. Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus: escam dedit timentibus se. Memor erit in seculum testamenti sui: virtutem operum suorum annuntiabit populo suo: Ut det illis hereditatum gentium: opera manuum ejus veritas et judicium. Fidelia omnia mandata ejus: confirmata in seculum seculi, facta in veritate et equitate. Redemptionem misit populo suo: mandavit in eternum testamentum suum. Sanctum et terribile nomen ejus: initium sapientietimor Domini. Gloria Patrie et Filio, et Spiritui Sancto Sicut erat in pricipio et nunc et semper: et in saecula saeculorum. Amen.
Ineffabiliter ex virgine tunc impletae sunt scripturae. Sicut pluvia in vellus descendisti ut salvum faceres genus humanum.