Music: Traditional Germinavit radix Jesse, de profundis ad te, Domine.
De profundis ad te, Domine: Domine exaudi vocem meam. Fiant aures tue intendentes: in vocem deprecationis meae. Si iniquitates observaveris Domine: Domine quis sustinebit? Quia apud te propitiatio est: et proper legum tuam sustinui te Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus: speravit anima mea in Domino. A custodia matutina usque ad noctem: speret Israel in Domino. Qui apud Dominum misericordia: et copiosa apud eum redemptio. Et ipse redimet Israel: ex omnibus iniquitatibus ejus. Gloria Patri et Filio: et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper: et in saecula seculorum, Amen.