Lyrics: Traditional Music: Nicolaus de Radom Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem celi et terre, visibilium omnium, et invisibilium. Et in unum Dominum Ihesum Christum, Filium Dei unigenitum. Et ex Patre natum ante omnia secula.
Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. Genitum, non factum, consubstancialem Patri: per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de celis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine. Et homo factus est. Crucifixus eciam pro nobis: sub Pontio Pilato passus, et sepultus est. Et resurrexit tercia die, secundum Scripturas. Et ascendit in celum : sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria, iudicare vivos et mortuos: cuius regni non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum Dominum, et vivificantem: qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur, et conglorificatur : qui locutus est per Prophetas. Et unam sanctam katholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et expecto resurreccionem mortuorum. Et vitam venturi seculi. Amen.