Anacreon & Catullus: Hymnus Ad Dianam

Music: Ozseb Aron Toth Γουνοῦμαί σ΄, ἐλαφηβόλε ξανθὴ παῖ Διὸς, ἀγρίων δέσποιν' Ἄρτεμι θηρῶν, ἥ κου νῦν ἐπὶ Ληθαίου δίνῃσι θρασυκαρδίων ἀνδρῶν ἐσκατορᾷς πόλιν χαίρουσ', οὐ γὰρ ἀνημέρους ποιμαίνεις πολιήτας. Dianae sumus in fide puellae et pueri integri Dianam pueri integri puellaeque canamus O Latonia, maximi magna progenies Iovis, quam mater prope Deliam deposivit olivam, montium domina ut fortes silvarumque virentium saltuumque reconditorum amniumque sonantum, tu Lucina dolentibus Iuno dicta puerperis, tu potens Trivia et nothos es dicta lumine Luna. Tu cursu, dea, menstruo metiens iter annuum, rustica agricolae bonis tecta frugibus exples. Sis quocum que tibi placet sancta nomine, Romulique, antique ut solitas, bona sospites ope gentem.