O Splendidissima Gemma (Antiphon/to Maria)

Music: Hildegard von Bingen O splendidissima gemma et serenum decus solis qui tibi infusus est, fons saliens de corde Patris, quod est unicum Verbum suum, per quod creavit mundi primam materiam, quam Eva turbavit.
Hoc Verbum effabricavit tibi Pater hominem, et ob hoc es tu illa lucida materia per quam hoc ipsum Verbum exspiravit omnes virtutes, ut eduxit in prima materia omnes creaturas.
Magnificat anima mea Dominum. Et exultavit spiritus meus: in Deo salutari meo. Quia respexit humilitatem ancille sue: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Quia fecit mihi magna, qui potens est: et sanctum nomen eius. Et misericordia eius, a progenie in progenies: timentibus eum. Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui. Deposuit potentes de sede: et exaltavit humiles. Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes. Suscepit Israel puerum suum: recordatus misericordie sue. Sicut locutus est ad patres nostros: Abraham, et semini eius in secula. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum. Amen.
O splendidissima gemma et serenum decus solis qui tibi infusus est, fons saliens de corde Patris, quod est unicum Verbum suum, per quod creavit mundi primam materiam, quam Eva turbavit.
Hoc Verbum effabricavit tibi Pater hominem, et ob hoc es tu illa lucida materia per quam hoc ipsum Verbum exspiravit omnes virtutes, ut eduxit in prima materia omnes creaturas.