Vespro della Beata Vergine, SV 206: Concerto "Duo Seraphim"

Music: Claudio Monteverdi Audi, cœlum, verba mea, Plena desiderio Et perfusa gaudio. (Eco: Audio!) Dic, quæso, mihi: Quæ est ista, Quæ consurgens ut aurora rutilat, Ut benedicam? (Eco: Dicam!) Dic nam ista pulchra Ut luna, electa Ut sol, replet lætitia terras, cœlos, maria. (Eco: Maria!) Maria Virgo illa dulcis, Prædicata de propheta Ezechiel Porta Orientalis? (Eco: Talis!) Illa sacra et felix porta Per quam mors fuit expulsa, Introduxit autem vita? (Eco: Ita!) Quæ semper tutum est medium Inter homines et Deum, Pro culpis remedium? (Eco: Medium!) Omnes hanc ergo sequamur, Qua cum gratia mereamur vitam æternam. Consequamur. (Eco: Sequamur!) Præstet nobis Deus, Pater hoc et Filius, et Mater Cuius nomen invocamus Dulce miseris solamen. (Eco: Amen!) Benedicta es, virgo Maria, In sæculorum sæcula.
Cantus firmus Pulchra es et decora, filia Ierusalem, Terribilis ut castrorum acies ordinata.