O Cohors Milicie Floris (Antiphon/to the apostles)

Music: Hildegard von Bingen O cohors milicie floris virge non spinate, tu sonus orbis terre circuiens regiones insanorum sensuum epulantium cum porcis, quos expugnasti per infusum adiutorem ponentis radices in tabernacula pleni operis Verbi Patris.
Tu etiam nobilis es gens Salvatoris, intrans viam regenerationis aque per Agnum, qui te misit in gladio inter sevissimos canes, qui suam gloriam destruxerunt in operibus digitorum suorum, statuentes non manufactum in subiectionem manuum suarum, in qua non invenerunt eum.
Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae: et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum ejus: salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos: ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti: jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris. Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus, ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto: illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
O cohors milicie floris virge non spinate, tu sonus orbis terre circuiens regiones insanorum sensuum epulantium cum porcis, quos expugnasti per infusum adiutorem ponentis radices in tabernacula pleni operis Verbi Patris.
Tu etiam nobilis es gens Salvatoris, intrans viam regenerationis aque per Agnum, qui te misit in gladio inter sevissimos canes, qui suam gloriam destruxerunt in operibus digitorum suorum, statuentes non manufactum in subiectionem manuum suarum, in qua non invenerunt eum.