Lyrics: Hildegard Von Bingen
Music: Stevie Wishart
in leta via ambulasti
ubi cum Filio Dei mansisti
illum tangendo
et miracula eius que fecit videndo
Tu eum perfecte amasti
cum sodales tui exterriti erant pro eo quod homines erant nec possibilitatem habebant bona perfecte intueri
Tu autem in ardenti amore plene caritatis illlum amplexus es
cum manipulos preceptorum eius
ad te collegisti
O Euchari
valde beatus fuisti
cum Verbum Dei te in igne columbe imbuit
ubi tu quasi aurora illuminatus es
et sic fundamentum ecclesie edificasti
Et in pectore tuo
choruscat dies
in quo tria tabernacula
supra marmoream columpnam stant in civitate Dei
Per os tuum Ecclesia ruminat vetus et novum vinum videlicet poculum sanctitatis
Sed et in tua doctrina
Ecclesia effecta est racionalis
ita quod supra montes clamavit
ut colles et ligna se declinarent ac mamillas illius sugerent
Nunc in tua clara voce Filium Dei ora pro hac turba ne in cerimoniis Dei deficiat sed ut vivens holocaustum ante altare Dei fiat