O Euchari, in leta via ambulasti
O Euchari, in leta via ambulasti
ubi cum Filio Dei mansisti,
illum tangendo
et miracula eius que fecit videndo
sodales tui exterriti erant
pro eo quod homines erant
nec possibilitatem habebant
bona perfecte intueri
Tu autem in ardenti amore plene
caritatis illum amplexus es,
cum manipulos preceptorum eius
ad te collegisti
O Euchari...
Valde beatus fuisti
cum Verbum Dei te in igne columbe imbuit,
ubi tu quasi aurora illuminatus es,
et sic fundamentum ecclesie edificasti.
Et in pectore tuo
choruscat dies
in quo tria tabernacula
supra marmorem columnam stat
in Civitate Dei.
...videlicet poculum sanctitatis. (
Sed et in tua doctrina
Ecclesia effecta est racionalis
ita quod supra montes clamavit
ut colles et ligna se declinarent
ac mamillas illius sugerent.
O Euchari, in leta via ambulasti
O Euchari, in leta via ambulasti
O Euchari, in leta via ambulasti
O Euchari, in leta via ambulasti