Gaude Virgo Salutata a4

Music: Robert Holyngborne/Russell Blacker Gaude, virgo salutata, Cui soli intimata Dei est sentencia, salutat primum angelus quid ait tunc archangelus? Ave plena gratia Gaude quia tu Maria concepisti virgo pia sine viri semine Jesus Christum novo more absque poena vel labore obumbrante flamine. Gaude quam et salutavit Elizabeth quae portavit praecursorem filii; illa statim prophetavit proles ventre quae saltavit vir magni consilii. Gaude cum post nati partum Reges magni est compartum inspirato veniunt natum tuum honorarunt tria magna quae portarunt ac Herodem fugiunt. Gaude mater cum fugisti in Egyptum quae inisti ne periret filius; 26 tecum Joseph commigravit missus Deo hoc mandavit ut iretur citius. Gaude templo Salomonis quae vidisti cum patronis disputantem filium admirantum sapientes tui nati sunt dicentes divinum ingenium. Gaude cum post mortem petit celos natus et decrevit ornare sedem tuam, quam cum vitam hanc egisti tu Maria mater Christi haberes perpetuam. Gaude cui preces dantur quae cum audes relevantur apud tuum filium. Fac amemur te rogamus ne post mortem pereamus da sedes caelestium. Amen.