Vespro della Beata Vergine, 1610:VI "Laetatus sum"

Music: Claudio Monteverdi Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus. Stantes erant pedes nostri in atriis tuis Ierusalem; Ierusalem quæ ædificatur ut civitas Cuius participatio eius in idipsum, Illuc enim ascenderunt tribus, Tribus Domini, testimonium Israel Ad confitendum nomini Domini. Quia illic sederunt sedes in iudicio, Sedes super domum David. Rogate quæ ad pacem sunt Ierusalem Et abundantia diligentibus te. Fiat pax in virtute tua Et abundantia in turribus tuis. Propter fratres meos et proximos meos Loquebar pacem de te. Propter domum Domini Dei nostri Quæsivi bona tibi. Gloria Patri, et Filio, Et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc et semper, Et in sæcula sæculorum. Amen. Alleluia.