Gaude, Flore Virginali a6 (secunda pars)

Music: Richard Davy/Russell Blacker Gaude, flore virginali Te benignam et felicem Jesu dignam genitricem Veneratur in gloria.
Gaude nexu voluntatis Et amplexu caritatis Juncta sic altissimo, Ut ad votum consequaris Quicquid virgo postularis A Jesu dulcissimo.
Gaude mater miserorum Quia pater saeculorum Dabit te colentibus Congruentem hic mercedem Et felicem poli sedem Regnis in celestibus.
Gaude virgo mater Christi Quia sola meruisti, O virgo piissima, Esse tantae dignitatis Quod sis sanctae trinitatis Sessioni proxima.
Gaude virgo mater pura Certa manens et secura Quod haec septem gaudia Non cessabunt, nec decrescent, Sed durabunt, et florescent Per aeterna secula. Amen.