Music: Ozseb Aron Toth
Mεὶς μὲν δὴ Ποσιδηίων
ἕστηκεν νεφέλαι δ' ὕδει
βρύθονται βαρὺ δ' ἄγριοι
χειμῶνες παταγεῦσι.
Mεὶς μὲν δὴ Ποσιδηίων
ἕστηκεν νεφέλαι δ' ὕδει
βρύθονται βαρὺ δ' ἄγριοι
χειμῶνες παταγεῦσι.
Mεὶς μὲν δὴ Ποσιδηίων
ἕστηκεν νεφέλαι δ' ὕδει
βρύθονται βαρὺ δ' ἄγριοι
χειμῶνες παταγεῦσι.
Mεὶς μὲν δὴ Ποσιδηίων
ἕστηκεν νεφέλαι δ' ὕδει
βρύθονται βαρὺ δ' ἄγριοι
χειμῶνες παταγεῦσι.
Horrida tempestas caelum contraxit, et imbres
nivesque deducunt Iovem; nunc mare, nunc silüae
Threicio Aquilone sonant. Rapiamus, amici,
occasionem de die, dumque virent genua
et decet, obducta solvatur fronte senectus!
Tu vina Torquato move consule pressa meo;
cetera mitte loqui: deus haec fortasse benigna
reducet in sedem vice. Nunc et Achaemenio
perfundi nardo iuvat et fide Cyllenaea
levare diris pectora sollicitudinibus;
nobilis ut grandi cecinit Centaurus alumno:
“Invicte, mortalis deā nate puer Thetide,
te manet Assaraci tellus, quam frigida parvi
findunt Scamandri flumina lubricus et Simois;
unde tibi reditum certo subtemine Parcae
rupēre, nec mater domum caerula te revehet.
Illic omne malum vino cantuque levato,
deformis aegrimoniae dulcibus alloquiis.”
“Illic omne malum vino cantuque levato,
deformis aegrimoniae dulcibus alloquiis.”