Gaude Virgo Mater Christi a5

Music: William Horwood/Russell Blacker Gaude, virgo mater Christi Quae per aurem concepisti, Gabrielis nuntio. Gaude, quia Deo plena Peperisti sine poena, Cum pudoris lilio. Gaude, quia tui nati Quem dolebas mortem pati, Fulget resurrectio. Gaude Christo ascendente, Et in caelum te vidente, Motu fertur proprio. Gaude quod post ipsum scandis, Et est honor tibi grandis, In caeli palatio. Ubi fructus ventris tui, Per te detur nobis frui, In perenni gaudio. Amen.