Music: Hildegard Von Bingen Nunc gaudeant materna viscera Ecclesiae, quia in superna simphonia filii eius in sinum suum collocati sunt. Unde, o turpissime serpens, confusus es, quoniam quos tua aestimatio in visceribus suis habuit nunc fulgent in sanguine Filii Dei, et ideo laus tibi sit, Rex altissime. Alleluia.