Music: Arvo Pärt
Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra.
Cantate Domino, et benedicite nomini ejus;
annuntiate de die in diem salutare ejus.
Annuntiate inter gentes gloriam ejus;
in omnibus populis mirabilia ejus.
Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis:
terribilis est super omnes deos.
Quoniam omnes dii gentium daemonia;
Dominus autem caelos fecit.
Confessio et pulchritudo in conspectu ejus;
sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
Afferte Domino, patriae gentium,
afferte Domino gloriam et honorem;
afferte Domino gloriam nomini ejus.
Tollite hostias, et introite in atria ejus;
adorate Dominum in atrio sancto ejus.
Commoveatur a facie ejus universa terra;
dicite in gentibus, quia Dominus regnavit.
Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur;
judicabit populos in aequitate.
Laetentur caeli, et exsultet terra;
commoveatur mare et plenitudo ejus;
gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt.
Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
a facie Domini, quia venit,
quoniam venit judicare terram.
Judicabit orbem terrae in aequitate,
et populos in veritate sua.